Ignorer la navigation

Le jour

Le texte

[1,45] Ne tamen ignores uariorum iura dierum,

non habet officii Lucifer omnis idem.

Ille nefastus erit, per quem tria uerba silentur:

fastus erit, per quem lege licebit agi.

Nec toto perstare die sua iura putaris:

[1,50] qui iam fastus erit, mane nefastus erat;

nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,

uerbaque honoratus libera praetor habet.

Est quoque, quo populum ius est includere saeptis;

est quoque, qui nono semper ab orbe redit.

[1,55] uindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;

Idibus alba Ioui grandior agna cadit;

nonarum tutela deo caret. Omnibus istis

ne fallare caue proximus ater erit.

Omen ab euentu est: illis nam Roma diebus

 

(Ovide,Fasti,I)