Ignorer la navigation

L'année

Le texte

Non igitur mirum in hac uarietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September Nouember December, tricenum essent dierum, quattuor uero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur: qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas. Septimanas autem habentibus ab Idibus reuertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, uerum habentibus quintanas ad octauum decimum remeabat initium Kalendarum. Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicauit

 

 

(Macrobe, Saturnales,I,12-13)